Les gloses de Marcellus de Bordeaux (De Medicamentis Liber)
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, III, 9 : "Trifolium herbam, quae Gallice dicitur visumarus, aqua frigida macerato et eam aquam diebus decem bibito sed ut herbam cotidie mutes."
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, VII, 13 : "Herba, quae Graece acte, Latine ebulum, Gallice odocos dicitur, exprimitur etiam cum suis granis eiusque suco cotidie inlito pectine crines, qui inficiendi sunt, perducuntur."
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, IX, 131 : "Porri sectivi sucum so et lotium apri et oleum cyprinum pari pondere coniunges et tepefactum auribus instillabis. Herbam, quae Gallice vernetus dicitur"
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, IX, 132 : "Herbam, quae Gallice dicitur blutthagio, nascitur locis umidis, eam teres sucumque eius, etiamsi modicus fuerit, cum modico aceti confundes et pariter teres colatum que ac tepefaclum auribus instiiiabis."
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, X, 58 : "Polypum emendat herba proserpinalis quae Graece draconteum, Gallice gigarus appellatur, vel si sucus eius naribus infundatur vel si papyrus inde infecta et specillo involuta naribus inseratur et postera die educatur."
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, XI, 5 : "Serpullum herbam, quam Galli gilarum dicunt, ieiunus diu commanducet, cui os fetebit, et gluttiat."
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, XV, 87 : "Praesens remedium ad coxae dolorem sic : Artemisiam aridam tundes, cribrabis et ex vino dabis bibere ieiuno, continuo emendabitur vitium. Herbae pteridis, id est filicuiae, quae ratis Gallice dicitur quaeque in fago saepe nascitur, radices tunsae in potione ieiuno dantur cum vino coxarum doloribus laboranti."
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, XVI, 101 : "Ad tussem remedium efficax: Herba, quae Gallice calliomarcus, Latine equi ungula vocatur, collecta luna vetere liduna die lovis siccata prius in ollam novam mittitur cum prunis ardentibus, quae intra ollam mitti debent"
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, XX, 68 : "Fastidium stomachi relevat papaver silvestre, quod Gallice calocatanos dicitur, tritum et ex lacte capruno potui datum."
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, XXVI, 41 : "Artemisia herba est, quam Gallice bricumuni appellant; hanc ubi nascatur require et inventam mane ante solis ortum sinistra manu extrahes et ex ea nudos renes praecinges; quo facto singulari et praesentaneo remedio uteris"
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, XXXI, 29 : "Symphyti radix, quae herba Gallice halus dicitur, aut commanducatur aut usta et trita in potione datur adversum haemorrhoidas nimium profluentes."
Marcellus de Bordeaux, De Medicamentis Liber, XXXIII, 63 : "Herba est, quae Graece nymphaea, Latine clava Herculus, Gallice baditis appellatur"